monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 10, 18, 2
Inter haec Innocentius Romanus antistes, audiens de Ioanne, et moleste ferens, volensque generale celebrari concilium, scripsit Ioanni et clero Constantinopoleos, quod non oporteret Ioanni successorem dari, nec eius clerum alii parere pontifici, quas prolixitatis causa non transtuli. Aiunt enim Ioannem, cum exsilio duceretur, per visionem cognovisse diem qua moriturus esset, ostensam sibi a Basilisco martyre in Comanis: ubi cum esset itinere fatigatus, dolorem capitis non ferens et ardorem solis, vitam languore finivit.