monumenta.ch > Hieronymus > csg68.64 > sectio 1 > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 10, 11, 2
Et vocans tunc praesentes episcopos, damnationem librorum Origenis legebat eis. Et quidam habentes Epiphanii reverentiam subscribebant; plurimi autem hoc facere recusabant. Quorum fuit etiam Theotimus Scythiae praesul, qui ita respondit: Ego, inquit, o Epiphani, neque ei qui dudum bene requievit iniurias infero, neque rem blasphemam tentare praesumo, damnans ea quae priores nostri respuere noluerunt; proinde neque malam doctrinam in libris Origenis esse conspicio. Tunc proferens libros eius Origenis legit, et ecclesiasticas expositiones ostendit; ac postea procedens dicebat: Qui his contumelias inferunt nesciunt semetipsos.