monumenta.ch > Hieronymus > csg68.64 > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 10, 11, 1
Post paucum vero tempus Epiphanius episcopus Constantinopolim venit, portans damnationem librorum Origenis. Quibus non quidem ipsum Origenem excommunicatum decreverant, sed libris tantummodo derogaverant. Egressus ergo ad basilicam Sancti Ioannis, milliario ab urbe septimo constitutam, et collecta ibidem celebrata ordinatoque diacono, rursus venit in civitatem, et invitationem quidem Ioannis declinavit causa Theophili; in propria vero mansione habitare magis elegit.