monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 9

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 10, 10, 9
Cumque Theophilus iam manifesto studere videretur ut Ioannem episcopatu deponeret, tunc etiam inimici Ioannis Theophilum sunt secuti; et multi clerici, multi procerum palatii tempus invenientes opportunum, nitebantur ut synodus Constantinopoli fieret contra Ioannem. Et hoc tam per epistulas sibimet quam per verba mandabant. Auxit igitur odium Ioanni causa Severiani et Antiochi episcoporum, quae supra relata est.