monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 8

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 10, 10, 8
Deinde Epiphanium Cypri fecit amicum, cum prius eius fuerit inimicus, tanquam de Deo minus saperet, cumque formam hominis habere iudicaret. Tunc ergo quasi ex poenitentia, eius se professus est sequi sectam ; egitque ut synodus episcoporum Cypri celebraretur, quatenus libri damnarentur Origenis. Porro Epiphanius, propter nimiam sui reverentiam atque simplicitatem circumventus, constituta synodo lectionem librorum Origenis interdixit; misitque litteras ad Ioannem, monens ut se ab Origeniana lectione suspenderet; et synodo congregata, quae placuerant etiam ipse firmaret. Theophilus igitur famosissimum Epiphanium circumveniens, et agnoscens sua vota proficere, etiam ipse collectis episcopis libros damnavit Origenis, qui pene ante ducentos defunctus erat annos: non quia huiusmodi haberet intentionem, sed studens Dioscoro eiusque nocere sequacibus . Ioannes autem parvipendens quae ab Epiphanio et Theophilo fuerant nuntiata, in doctrina ecclesiastica laborabat, et in ea quidem florebat: nihil tamen de his quae contra eum cogitabantur saepe curabat.