monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 10, 10, 6
Hinc accensus Theophilus, ambos expulit ab ecclesia. Ob hanc ergo causam Isidorus cum Dioscoro et reliquis Constantinopolim venit, ut principi et Ioanni eius facta narraret. Haec Ioannes agnoscens, honorabat principio viros, corumque fruebatur orationibus; communione vero sacra cum eis ante causae cognitionem participare non voluit.