monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 10, 10, 2
Credebat enim eius blandimentis quia eum revera diligeret. At ille magis se auditoribus commendabat. Quod dum Ioannes audisset, Serapione nuntiante, zelatus est. Reversoque ab Asia Ioanne, contigit, transeunte Severiano, ut studiose non assurgeret Serapio. At ille exasperatus clamavit: Si Serapio clericus mortuus fuerit, Christus inhumanatus non est.