monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 10, 10, 1
Fertur enim quoniam inter alia Ioannes etiam pro Severiano, Gabalensi episcopo, odium Augustae conceperat. Is enim Severianus et Antiochus Ptolemaidis ambo eloquentissimi erant, et coram ecclesia docere praeparati. Veniens ergo prius Antiochus Constantinopolim, eloquentia promotus atque pecuniis ditatus, in suam reversus est civitatem. Pro cuius zelo Severianus postea venit, vidensque quod Ioannes frequenter in ecclesia sermone facto mirabilis apparebat, cratque honorabilis apud multos proceres, et apud ipsum imperatorem, pariter et Augustam. Cumque Ioannes perrexisset in Asiam, huic commendavit Ecclesiam.