monumenta.ch > Hieronymus > sectio 1 > sectio 8

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 10, 7, 8
Et cum sic Theophilus saperet, tamen ut se vindicaret, quod bene prius praedicaverat, immutavit. Mittens enim in eremum, plurimos monachorum simplicium et spiritali exercitatione carentium est venatus: dicens non oportere sequi Dioscorum, neque fratres eius, dicentes incorporeum esse Deum. Deus enim, secundum divinam Scripturam, et oculos habet, et aures, et manus, et pedes, sicut et homines.