monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 10, 7, 4
Si enim hoc non feceris, quae impiorum et Deo rebellium sunt a nobis sine dubio sustinebis. Ego, inquit Theophilus, quae vobis placent facio, nolite in me saevire. Nam et ego inimicus sum librorum Origenis, et culpo suscipientes. Sic ergo monachos declinavit, et forsitan ideo haec quaestio hactenus est ablata. Post haec huiusmodi causa provenit.