monumenta.ch > Hieronymus > bsbClm6224.218 > sectio > bnf9389.112 > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 10, 4, 5
Sacerdotibus igitur Ioannes episcopus supplicabat ut secundum ecclesiasticas viverent sanctiones, quas quicunque praevaricari praesumerent, eos ad templum prohibebat accedere. Dicebat enim quia nec deberent frui honore sacerdotii qui eorum vitam contemnerent imitari. Non solum enim providentiam urbis Constantinopoleos habebat, sed etiam totius Thraciae, quae sex provinciis est divisa, et quae undecim administrationibus dispensatur.