monumenta.ch > Hieronymus > csg48.379 > bnf10439.244 v > csg51.22 > uwbM.p.th.q.1a.210 > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 10, 4, 4
Pro diversis igitur causis multos saepius fiducialiter obiurgabat, et plurimis erat odiosus. Unde Theophilus, Alexandrinae civitatis episcopus, mox post ordinationem causas eius deiectionis inquisivit, et quibusdam praesentibus de eo latenter obloquebatur, multis etiam longe positis scribebat. Contristabatur enim non solum pro fiducia Ioannis, sed quia etiam Isidorum presbyterum suum, episcopum Constantinopoleos ordinare non valuit.