monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 10, 4, 2
Sed Dei secutum est repente iudicium. Erat ergo proposita lex. Post paucos vero dies cum ipse Eutropius offendisset imperatorem, inter refugas erat apud ecclesiam. Episcopus vero, Eutropio sub altari iacente, nimioque percusso timore, residens super ambonem, ubi solebat prius consuete facere sermonem, homiliam increpatoriam fecit adversus eum.