monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 15

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 10, 3, 15
Porro populus propter sermones quos in ecclesia faciebat, diligebat eum, parvipendens accusatorum voces. Quales vero sint eius libri, non oportet nunc dici, quoniam legentibus poterunt indicari. Igitur cum clero tantummodo esset infensus, machinationes contra eum non omnino valuerunt. Dum vero etiam plurimos procerum obiurgare coepisset, tunc invidia contra eum maior accensa est.