monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 12

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 10, 3, 12
Quo dicto maiora contra eum odia concitata sunt. Non post multum vero tempus, plurimos clericorum pro diversis exemit causis. At illi conspirantes adversus eum, etiam derogationibus apud populos utebantur; quarum rerum faciebant maximam fidem, eo quod nec ullum secum comedere pateretur, nec ipse ad alium invitatus accederet.