monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 10

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 10, 3, 10
Postea vero, Paulino moriente, ab Evagrio eius successore presbyter ordinatur. Ante episcopatum itaque hoc modo conversatus est. Fuit enim vir, ut aiunt, propter zelum castitatis severior, et amplius quam habebat a iuventute sua, furori magis quam reverentiae se praebebat, et propter vitae rectitudinem incautus prospicere de futuris; propter simplicitatem vero, oris libertate profusus, apud colloquentes non mediocriter utebatur; docendo praecipuus erat, utilis ad corrigendos audientium mores; in confabulatione vero arrogans a nescientibus putabatur. Cum ergo talis moribus esset, episcopatu suscepto, maiori fastu quam debuerat utebatur, clericorum suorum corrigere vitam volens.