monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 7

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 10, 3, 7
Mox ergo mutato schemate pariter et incessu, divinis lectionibus incumbebat, et frequentius ad sanctam concurrebat ecclesiam. Haec agens persuasit etiam Theodoro et Maximo, qui fuerant condiscipuli eius apud sophistam Libanium, ut pomposam relinquerent vitam, et simplicem sequerentur. Quorum Theodorus postea episcopus Mopsuestenae ordinatur Ecclesiae, Maximus autem Seleuciae Isauriae.