monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 10, 3, 5
Hinc perterritus Theophilus, Ioannem ordinavit episcopum. Qui suscepit episcopatum sexta decima die Februarii mensis, consulatu Honorii imperatoris et Eutychiani praefecti . Quia vero Ioannes vir fuit omnino praeclarus, ex libris quos reliquit agnoscitur. Cuius vitam, genus, conversationem, et quemadmodum sit depositus, et morte potius honoratus, exponam.