monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 10, 3, 2
Erat enim eius doctrinae fama mirabilis. Intra paucum ergo tempus communi decreto omnium clericorum et laicorum imperator Arcadius evocavit eum. Et propter dignitatem ordinis cum adessent ex imperiali iussione plurimi episcopi, etiam Theophilus venit Alexandrinus, qui studebat quidem Ioanni detrahere, et Isidorum suum presbyterum ordinare.