monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 10, 1, 2
Et dum imperator Arcadius secundum consuetudinem ad portas occurrisset exercitui remeanti, tunc milites Rufinum praefectum imperatoris peremerunt. Erat enim suspectus, quasi tyrannidem posset assumere. Dicebatur autem quia Hunnos ipse in Romanorum provincias evocasset, qui tunc Armeniam et partes Orientis valde vastabant.