monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 10, 1, 1
Defuncto igitur Theodosio, in eius imperio filii successerunt, Arcadius in Oriente, Honorius autem in Occidente. Hoc tempore in Romana Damasus praesidebat Ecclesia, in Alexandria Theophilus, Hierosolymis Ioannes, Flavianus Antiochenam tenebat sedem, Constantinopolitanamque Nectarius. Igitur circa octavam diem Novembris mensis, eodem consulatu , corpus Theodosii delatum est cum solemni honore, et ab Arcadio filio sepulturae contraditur. Post paucos vero dies, id est vicesima septima eiusdem mensis, etiam exercitus qui cum imperatore Theodosio fuerat contra tyrannum, reversus est.