monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 9, 39, 1
Montani siquidem, quos Phrygas nominant, peregrinam quamdam adinventionem introducentes, secundum eam Pascha celebrant. Culpant enim eos qui cursum lunae requirunt, et dicunt solares tantummodo circulos sequendos. Et menses quidem singulos esse dierum triginta definiunt, et inchoare primum ab aequinoctio vernali, quod est secundum Romanos octavo calend. Aprilis. Tunc, inquiunt, duo magna luminaria facta sunt, quibus tempora et anni manifestantur.