monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 16

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 9, 38, 16
Plurimi enim eorum etiam episcopatus tempore ex legitima uxore filios habuerunt. Hoc quoque in Thessalia servari cognovi, quoniam apud eos in diebus Paschae tantummodo baptizatur. Quapropter plurimi sine baptismate moriuntur. In Antiochia vero Syriae altare non ad orientem ecclesiae, sed magis ad occidentem habent. In Hellade, Hierosolymis, et Thessalia, ad tempus vespertinum orationes similes Novatianis Constantinopoli degentibus agunt.