monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 14

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 9, 38, 14
Rursus autem in Alexandria, quarta et sexta feria Scripturae leguntur; easque doctores interpretantur, et omnia fiunt praeter solemnem oblationis morem. Origenes enim plurima in his diebus videtur exposuisse . Qui dum sapiens esset magister, et consideraret quia impossibilitas Mosaicae legis ad litteram esset infirma, rationem Paschae ad modum contemplationis evexit: unum Pascha solummodo verum fieri dicens, quod Salvator celebravit adversus contrarias potestates, dum crucem susciperet, et hoc tropaeo uteretur contra diabolum.