monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 8

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 9, 38, 8
Non enim, sicuti quidam dicunt, celebratum sub Constantino concilium festivitatem Paschae mutavit. Nam ipse Constantinus discordantibus scribens, monet ut isti, cum pauci essent, imitarentur plures. Cuius epistulae partem ponere non omisi. Sic enim post alia dixit: Est enim ordo decorus, quem omnes Ecclesiae in universo orbe apud Occidentem, et Meridiem, et Arcturum, positae servare noscuntur, nec non etiam quidam Orientalium. Quapropter in praesenti bene se habere omnes aestimaverunt, et ego ipse vestrae quoque sapientiae placere promisi, ut quod in Romana civitate, Italia, et Africa, et universa Aegypto, Hispania, Galliis, Britanniis, Libya, tota Hellade, Asia dioecesi Ponti, et Cilicia, libenter sub una concordia custoditur, hoc etiam sapientia vestra suscipiat: considerantes non solum multitudinem praedictorum locorum et Ecclesiarum numerum, sed etiam quia hoc maxime debetis omnes communiter celebrare quod ratio subtilis videtur exigere, nullam cum Iudaeorum periurio habere communionem. Talia siquidem Constantinus. Sed aiunt Quartodecimanis hanc observationem Ioannem apostolum tradidisse.