monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 9, 38, 6
Quidam igitur, sicuti dixi, in Asia minore quartumdecimum observabant diem. Quidam vero etiam circa orientales partes sabbatum custodiebant, dissonabant autem circa mensem. Nam alii Iudaeos, licet integritatem non servarent, sequendos esse in sacra festivitate dicebant; alii vero post aequinoctium celebrabant, declinantes sequi Iudaeos, et dicentes quia dum sol esset in Ariete, Pascha celebrari deberet. Secundum Antiochenos autem Xanthico mense, secundum Romanos Aprili.