monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 9, 38, 5
Et hoc facientes, non tamen segregabantur ab illis qui aliter celebrabant, donec Romanae Ecclesiae Victor episcopus excommunicationem Quartodecimanis misisset in Asiam. Quo facto Irenaeus Lugdunensis, Gallicanus episcopus, Victorem epistula sua culpavit, dicens etiam veteres ita celebrasse; et quia Polycarpus Smyrnae civitatis episcopus, qui postea sub Gordiano principe martyrio coronatus est, Aniceto episcopo Romano communicaverit: nihil discernens de paschali festivitate, cum ipse Quartodecimanus esset, sicut Eusebius in quinto Ecclesiasticae Historiae libro docet.