monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 9, 38, 4
Intentio namque fuit apostolorum non de diebus sancire festivitatem, sed conversationem rectam et Dei praedicare culturam. Mihi ergo videtur quia, sicut multa alia per provincias ad consuetudinem venerunt, sic et Paschae festivitas tradita est, eo quod nullus apostolorum aliquid hinc sanxisset. Nam plurimi circa minorem Asiam antiquitus quartumdecimum diem observabant, non respicientes sabbati diem.