monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 9, 38, 3
Quapropter quoniam diligunt homines huiusmodi celebritates, eo quod in eis a laboribus requiescunt, singuli per provincias, sicuti voluerunt, memoriam salutaris passionis antiquitus ex quadam consuetudine celebrabant. Non enim hoc Salvator aut nostri Apostoli lege praedicaverunt, nec poenam, aut supplicium, aut maledictum, sicut lex Mosaica Iudaeis, nobis Evangelia aut apostoli sunt minati; sed solummodo in derogationem Iudaeorum, quoniam in festivitatibus homicidium commiserunt, in tempore Azymorum Salvatorem passum in Evangeliis est relatum.