monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 9, 38, 2
Monet etiam nullatenus observandos dies, et menses, et annos. Colossensibus autem scribens, magna voce clamabat, umbram fuisse observationes antiquas. Quapropter, inquit, nullus vos iudicet in cibo, aut in potu, aut in parte festivitatis, aut in initio mensis, aut in sabbato, quae sunt umbra futuri . Et ad Hebraeos idem apostolus dicit: Mutato enim sacerdotio, necessario legis mutatio fuit . Igitur nec Apostolus, nec Evangelia accedentibus ad praedicationem iugum servitutis imposuerunt, sed festivitatem Paschae et alias celebritates honorandas esse dixerunt.