monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 9, 38, 1
Sed mihi non videtur huiusmodi viros de festivitate Paschae rationabiliter contendisse, neque istos qui nunc sequuntur Iudaeos. Non enim mente perceperunt quia Iudaismo in Christianitatem mutato, illa subtilia et figurativa legis Mosaicae quieverunt, quod hincapparet. Iudaizare namque nulla gens Christiana praecepit; e diverso autem etiam Apostolus contradixit, non solum circumcisionem prohibens, sed etiam de festivitatibus contentiones abiiciendas monens. Scribens enim ad Galatas ait: Dicite mihi, qui sub lege vultis esse, legem non audistis ? Et hinc pauca loquens, servum ostendit populum Iudaeorum, et in libertatem vocatos qui accedunt ad Christum.