monumenta.ch > Hieronymus > bnfGrec107.21 > csg46.53 > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 9, 35, 5
Constituto vero tempore, velut quoddam debitum exsolventes, afflictiones de peccato curati, cum populo communione participantur. Haec ergo antiquitus Romani pontifices usque ad nostrum conservaruat tempus. Porro apud Constantinopolim presbyter super poenitentes fuit usque ad illud tempus quo quaedam mulier nobilissima, dum peccata sua fuisset confessa, et ei a presbytero fuisset praeceptum ut ieiunaret, et Deo operibus supplicaret, cumque hoc servaret crebrius in ecclesia, cum diacono se concubuisse confessa est.