monumenta.ch > Hieronymus > bnf9389.254 > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 9, 35, 3
At ille secundum uniuscuiusque culpam indicebat et poenitentiam . Quod etiam hactenus diligenter in occidentalibus servatur Ecclesiis, et maxime apud Romam, ubi etiam locus est certus poenitentium. Stant enim rei, et velut in lamentationibus constituti. Dum enim sacra celebratio fuerit adimpleta, illi communionem non percipientes, cum gemitu et lamentatione semetipsos in terram prosternunt.