monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 7

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 9, 34, 7
Quod dum fuisset factum, daemon effugit, non ferens aqua virtutem. Ignis autem velut oleum habuit illius aquae naturam, comprehensaque sunt ligna, et repente consumpta. Columnae vero suffulturae solatio nudatae, et ipsae ceciderunt, et alias duodecim una traxerunt. Tum latus quod cohaerebat templo, violentia ruinae depositum est.