monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 9, 34, 4
Is ergo accedens promisit facile templum esse solvendum: qui tantummodo accipere mercedem poscebat artificum. Cumque hoc sanctus pontifex promisisset, hoc ille machinatus est. Cohaerebat enim templo in altitudine constituta ex quatuor lateribus porticus; erantque columnae ingentes, et altitudinem templo habentes aequalem.