monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 9, 33, 3
Sed et publicas festivitates per plateas agebant, et Orgia Dionysii celebrabant, et cum scutis currebant, canes eviscerantes, furentes, atque bacchantes, et agentes omnia quae nequitiam proprii doctoris insinuant. Haec omnia Theodosius inveniens fidelissimus imperator, radicitus evulsit et oblivioni contradidit.