monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 9, 33, 2
Iulianus autem renovavit impietatem, et flammam veteris seductionis accendit. Porro Iovianus, imperio sumpto, rursus immolationes prohibuit idolorum. Valentinianus autem maior huiusmodi legibus usus, gubernavit Europam. Porro Valens omnibus quidem aliis concessit ut religiones suas colerent sicut vellent, illos solos impugnans qui pro apostolicis dogmatibus decertabant. Omni siquidem tempore eius imperii, et ad aras ignis accendebatur, et libamina atque sacrificia idolis offerebantur.