monumenta.ch > Hieronymus > bnf10439.136 r > bnfGrec107.27 > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 9, 32, 6
Quantum vero differat inanimata res animatae, viventi atque rationali, cunctis sensum habentibus est apertum. Insuper etiam illud consideret, quia nobis quidem facile est pro una imagine plurimas aereas reparare; at illi omnino difficile vel unum capillum restituere peremptorum. Haec illi audientes, principique mandantes, flammam iracundiae penitus exstinxerunt.