monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 9, 32, 5
Noli itaque respicere solum imperium, sed considera quoque naturam. Nam cum sis homo, eiusdem naturae hominibus cognosceris imperare, et secundum imaginem divinam atque similitudinem hominum creata natura est. Noli igitur crudeliter atque saevissime Dei imaginem necibus subiugare. Irritas enim Creatorem, dum illius punis imaginem. Illud quoque considera, quia tu ipse tantum propter aeream contristaris imaginem.