monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 9, 32, 4
At illi parvulum senem pannis obsitum vilissimis intuentes, primitus indignati sunt. Cum vero quidam obsequia perhibentium virtutem viri illius indicassent, repente ab equis desilientes, et genua eius tenentes, veniam suppliciter implorabant. At ille sapientia divina repletus, haec eis verba locutus est: O amici, dicite imperatori: Non es imperator solummodo, sed etiam homo.