monumenta.ch > Hieronymus > bnfGrec107.33 > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 9, 32, 2
Administratores autem locorum quosdam comprehensos interemerunt, antequam hanc praesumptionem cognosceret imperator. Haec autem omnia imperator quidem praecipiebat, non tamen fiebant, prohibente id lege quam proferri fecit Ambrosius. Cum igitur venissent qui portabant minas imperatoris Hellebichus magister militum, et Caesarius magister officiorum, erant omnes sub formidine constituti; porro viri eremum habitantes, virtutis propugnatores, multi tunc et optimi viri, plurima monita, simul et preces eis qui a principe missi fuerant offerebant.