monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 9, 32, 1
Haec itaque ante maritum defuncta est. Post aliquantum vero tempus mortis eius aliquid tale provenit, quod maximum amorem quem habuit circa eam imperator ostendit. Coactus itaque Theodosius plurimorum continuatione bellorum quamdam illationem novam imposuit civitatibus. Antiochena vero civitas novum vectigal ferre non potuit; sed videns populus suspendi diversos, egit quod vulgus solet, occasionem seditionis inveniens; deponentes enim imaginem ornatissimae Placillae (sic enim Augusta fuerat vocitata), per omnem traxere civitatem. Haec audiens imperator et indignatus, abstulit privilegia civitatis, urbique vicinae, id est Laodiciae primatum tradidit: credens hinc maxime Antiochenos affligere. Post haec autem incendere, et destruere, et adinstar vicorum Antiochiam redigere minabatur.