monumenta.ch > Hieronymus > sectio 31 > 26 > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 9, 31, 1
Habebat igitur imperator et aliam utilitatis occasionem, per quam de bonis operibus triumpharet. Coniux enim eius de divinis legibus eum saepius admonebat, seipsam tamen perfecte prius erudiens. Non enim regni fastigiis elevata est, sed potius divino amore succensa. Beneficii namque magnitudo maius eius desiderium benefactoris adhibebat. Repente namque ut venit ad purpuram, claudorum atque debilium maximam habebat curam, non servis, non aliis ministris utens, sed per semetipsam agens, et ad eorum habitacula veniens, et unicuique quod opus haberet praebens.