monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 21

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 9, 30, 21
Ego namque utriusque opus admiror, illius fiduciam, huius autem obedientiam; illius zeli fervorem, huius fidei puritatem. Porro regulas pietatis, quas a magno sacerdote percepit, etiam reversus in Constantinopolitana urbe servavit. Nam dum festivitatis tempore ad ecclesiam processisset, oblatis ad altare muneribus, mox egressus est. Cumque Nectarius tunc praesul Ecclesiae mandasset ei cur intus stare noluisset, mandavit princeps: Vix, inquit, potui discere quae differentia sit imperatoris et sacerdotis; vix enim inveni veritatis magistrum. Ambrosium namque solum novi digne vocari pontificem. Tantum itaque profuit increpatio a viro virtutibus florente prolata.