monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 20

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 9, 30, 20
Egredere igitur, et hanc exspectationem cum caeteris habe communem. Purpura namque imperatores, non sacerdotes facit. Tunc fidelissimus imperator etiam hanc traditionem animo lubenti suscipiens, remandavit: Non audaciae causa intra cancellos mansi, sed in Constantinopolitana urbe hanc consuetudinem esse cognovi. Unde ago gratias pro huiusmodi medicina . Tali ergo tantaque et praesul et imperator virtute clarebant.