monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 19

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 9, 30, 19
Cumque tempus accederet quo munus ad altare solebat offerre, surgens cum lacrymis est ingressus. Cum vero obtulisset, sicuti solitus erat, intra cancellos stetit. Rursus autem Ambrosius non quievit, sed differentiam locorum edocuit. Et primo quidem requisivit quid ibidem exspectaret: imperatore dicente sustinere se sacrorum perceptionem mysteriorum; per archidiaconum remandavit: O imperator, interiora loca tantum sacerdotibus sunt collata, quae caeteri nec ingredi, nec contingere permittuntur.