monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 14

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 9, 30, 14
In his enim diebus agnoscetur an iusta sit quam protuleris, an iniusta sententia. Et siquidem ratio probaverit iniusta quae sunt prolata, disrumpet; si vero iusta, firmabit. Dierum vero numerus ad haec examinanda sufficiet. Hanc admonitionem imperator animo lubenti suscipiens, et optimam esse confitens, legem conscribi repente praecepit, et propriae manus litteris confirmavit.