monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 8

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 9, 30, 8
Ego autem lamentor et gemo calamitatem meam: quia servis quidem et mendicantibus aperta sunt templa Dei, et proprium Dominum ingredientes licenter exorant, mihi vero ingressus ad eum non est. Insuper etiam coeli sunt mihi clausi. Haec dicens, verba singula singultibus interrumpebat. Tunc Rufinus: Curro, inquit, si tibi placet, pontificique precibus persuadeo ut solvatur vinculum quod ligavit.