monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 9, 30, 6
Recede igitur, recede, ne secundo peccato priorem nequitiam augere contendas. Suscipe vinculum quo te omnium Dominus nunc ligavit; est enim medicina maxima sanitatis. His sermonibus imperator obediens (erat enim divinis eruditionibus enutritus, et aperte sciens quae sunt propria sacerdotum, quae regum), gemens et deflens ad regalia remeavit.