monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 9, 30, 3
Thessalonica civitas est grandis et populosa, in qua dum fuisset orta seditio, quidam iudicum lapidati sunt atque trucidati. Hinc indignatus Theodosius, iracundiae non refrenavit infirmitatem; sed iussit iniustos gladios super omnes evaginari, et una cum nocentibus innocentes interimi. Septem millia etenim hominum, sicut fertur, occisa sunt, non praecedente iudicio; sed tanquam in messibus omnes simul caesi sunt.